non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem
tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia
sacrificia Domini et oblationes eius comedent
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum
Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui
offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt
sacerdoti armum ac ventriculum
primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium
tonsione
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus
tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in
sempiternum
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in
qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit
Dominus
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius
Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino
partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo
quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit
tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam
ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia
atque auguria ne sit maleficus
ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a
mortuis veritatem
omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi
scelera delebit eos in introitu tuo
perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos
audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio
congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei
mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem
tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia
quae praecepero illi
qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire
noluerit ego ultor existam
propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in
nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine
alienorum deorum interficietur
quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum
intellegere verbum quod non est locutus Dominus
hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille
praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per
tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum